Pro patria: A Latin story for beginners, being a sequel to «Ora maritima», with grammar and exercises es una obra publicada por Edward Adolph Sonnenschein (1851-1929) en 1903.
Como el propio título original indica, Pro patria es una continuación de Ora maritima, por lo que debe hacerse tras completar esta última, pues el vocabulario y la gramática continúan donde lo dejó el primer volumen.
En el siguiente índice tienes las divisiones por contenidos gramaticales, para que puedas guiarte según vayas avanzando en el curso de latín desde cero. ¡Se irá publicando poco a poco!
Capítulos de «Pro patria», de Sonnenschein, según contenidos gramaticales:
- Adjetivos de la tercera declinación
- is, ea, id
- Contraste entre eius y suus
- ipse, ipsa, ipsum
- ille, illa, illud
- hic, haec, hoc
- Grados de los adjetivos
- Preguntas y exclamaciones
- qui, quae, quod y quis, quid en preguntas
- qui, quae, quod en oraciones no interrogativas
- Presente, imperfecto, futuro activos de la segunda conjugación
- Cuarta declinación, y voz pasiva de la segunda conjugación
- Segunda conjugación: tema de perfecto, voz activa
- Perfecto, pluscuamperfecto y futuro perfecto de la voz pasiva
- Quinta declinación
- Vocabulario
Adjetivos de la tercera declinación
I: Mensis September
1. Kalendae sunt hodie Septembres. Primus mensis feriarum elapsus est, et scholae instant; nam ante finem mensis Septembris apud magistrum meum ero. Et per ultimam partem feriarum necesse est libris duas horas cotidie dare. Sic imperat patruus meus. Mane igitur plerumque lectito. Patruus autem mihi librum Taciti de vita Agricolae, ducis celebris Romanorum, dedit. Multa insunt de Britannia nostra antiqua.
Vita Agricolae multum me delectat. Nonnullis tamen in locis difficilis est et obscura. Sed animo alacri lectito, quia patruus meus difficilia et obscura explicat, et tabulis pictis aedificiorum, armorum, nummorum, viarum illustrat. Ubi aliquid in Vita Agricolae deest, ibi patruus meus capita ex Annalibus Taciti vel ex Historia Anglica recitat. Amici mei, Marcus et Alexander, interdum adsunt dum recitat; nam saepe nos visitant. Post prandium plerumque ambulamus, vel ludo trigonali operam damus, vel in mari natamus.
is, ea, id
II: Britannia liberata
2. Gaius Iulius Caesar, postquam copias suas pedestres et equestres ex Britannia in Galliam transportavit, nihil amplius de Britannis cogitavit. Ab incolis litoris meridiani victoriam reportaverat, ad flumen Tamesam penetraverat, oppidum Cassivellauni expugnaverat, magnum numerum captivorum in servitutem venumdederat, tributum Britannis imperaverat. Id ei satis erat.
Aprende latín y griego antiguo desde cero al mejor precio con esta oportunidad única. Aprovecha el combo latín & griego antiguo por 399 € para siempre.
Accede a las futuras ampliaciones con textos largos, actividades concretas, etc. Un solo pago, acceso para siempre, sin suscripciones recurrentes.
Sed Britanniam non revera debellaverat, nec victoria eius magna fuerat. Tacitus eum non magnam victoriam reportavisse in capite tertio decimo Vitae Agricolae affirmat. «Divus Iulius» inquit «Britanniam Romanis monstravit, sed non debellavit». Britanni autem viri animo forti erant. Tributum et servitutem non tolerabant. Et Romanis post tempora C. Iulii Caesaris longa oblivio erat Britanniae; nam per multos annos bellum domesticum civitatem Romanam vexavit. Post finem eius belli Romani Augustum principem creaverunt. Ei Britannia non curae erat. Nec principes secundus et tertius, Tiberius et Caligula, insulam nostram intraverunt; quamquam Caligula de ea intranda cogitavit.
🔒
Este contenido está disponible solo para miembros.
Puedes apuntarte a los cursos para un acceso completo o identificarte (si ya te has apuntado).
III: Cunobelinus
3. Itaque per centum fere annos reges Britannici vel reginae Britannicae in Britannia regnaverunt, nec Romani Britannos bello vexaverunt. In numero eorum regum erat Cunobelinus. Is revera «Britannorum rex» erat: sic eum Suetonius, scriptor Romanus, nominat; nam quamquam non omnes gentes Britannicae ei subiectae erant, tamen magnam partem gentium Britanniae mediterraneae et meridianae in unum regnum consociaverat.
Caput earum gentium Camulodunum erat. Exstant hodie nummi Cunobelini; in eis nomen regis vel litteras nonnullas eius nominis lectitare possumus: exstant quoque nummi patris eius Tasciovani et fratris eius Epaticci. Cunobelinus multos annos regnavit; eo fere tempore rex Britannorum erat, cum Tiberius et Caligula principes Romanorum erant.
Ei ab anno quarto decimo ad annum primum et quadragesimum post Christum natum imperio Romano praeerant. Iesus Christus natus erat dum Augustus princeps erat: morti datus erat dum Tiberius imperitabat, ut Tacitus in capite quarto et quadragesimo libri quinti decimi Annalium commemorat. Inter filios Cunobelini erant Caractacus et Togodumnus.
Histori(et)as de griegos y romanos

Lo más probable es que ames el latín, el griego, el mundo clásico en general...
Si te gustan los griegos y romanos, el mundo antiguo y las historias, historietas y anécdotas… tengo histori(et)as de griegos y romanos para ti.
Cada día recibirás un correo con una histori(et)a de griegos al principio y más tarde de romanos. Las lees en menos de cinco minutos.
4. Is rex magnus et bonus erat, atque defensor acer libertatis Britannicae. Sed Romani tantum regem tolerare non poterant. Itaque de nova expeditione contra Britanniam cogitabant. Poetae Romani eius aetatis insulam nostram et incolas eius saepe commemorant.
Horatius eos «feros» et «remotos» et «intactos» (id est, «non debellatos» vel «liberos») nominat; Vergilius eos «toto orbe terrarum divisos» (id est, «separatos») vocat. Mare eos ab aliis partibus orbis terrarum separabat, et libertas eis cara erat. Pro aris et focis suis contra Romanos magna virtute pugnaverant, atque hostibus Romanorum in bello Gallico auxilia subministraverant. Itaque Romani libertatem eorum non tolerabant.
🔒
Este contenido está disponible solo para miembros.
Puedes apuntarte a los cursos para un acceso completo o identificarte (si ya te has apuntado).
Contraste entre eius y suus
IV: Caractacus
5. Post mortem Cunobelini, Claudius, quartus princeps Romanorum, expeditionem contra Britannos paravit. Consilium eius erat totam Britanniam debellare et cum imperio Romano consociare.
Itaque anno tertio et quadragesimo uni ex ducibus suis, Aulo Plautio, magnum numerum copiarum pedestrium et equestrium mandavit. Eae meridianam partem insulae nostrae facile occupaverunt. Oppidum Camulodunum expugnaverunt, ubi Romani post paucos annos coloniam veteranorum collocaverunt.
Ea prima urbs Romana in Britannia fuit. Propter victoriam a Britannis reportatum princeps Romanus filio suo nomen Britannico dedit. Filius eius priore anno natus erat. Sed Britanni nondum debellati erant.
In silvas montesque Cambriae se occultaverant, ubi duae gentes bellicosae, Ordovices et Silures, per septem annos contra Romanos fortiter rebellaverunt.
Copiis Britannicis Caractacus, filius Cunobelini, praeerat. Nomen eius per totam Britanniam celebre erat. Non facile erat eas gentes Cambriae debellare. Reliquiae castrorum Romanorum Viroconii, Devae, Iscae hodie exstant.
Sed legiones Romanae tandem victrices fuerunt, et Silures Ordovicesque magno proelio superaverunt. Deinde ducem eorum audacem et insignem Romam captivum deportaverunt.
ipse, ipsa, ipsum
6. Nomen Caractaci iam per totam Italiam celebre erat; nam victoriam Romanorum per novem annos retardaverat. Et omnes homines cupidi erant regem Britannorum ipsum spectandi.
Itaque Claudius populum ad grande spectaculum convocavit. Magna multitudo captivorum Britannicorum una cum Caractaco ipso et uxore fratribusque eius in catenis aderant. Tum ceteri captivi veniam principis imploraverunt.
Sed Caractacus ipse animum audacem et vere Britannicum praestitit. Ante oculos principis ipsius collocatus «Rex sum» inquit «et regibus claris oriundus: fuerunt mihi viri, equi, arma. Non mirum est si contra vos Romanos pro libertate pugnavi. Vos toti orbi terrarum imperitandi cupidi estis; sed nobis Britannis non mos est servitutem tolerare. Mortem non formido».
Tum princeps propter admirationem tantae audaciae veniam libertatemque Caractaco ipsi et uxori fratribusque eius dedit. Sic Tacitus in capite septimo et tricesimo libri duodecimi Annalium narrat.
🔒
Este contenido está disponible solo para miembros.
Puedes apuntarte a los cursos para un acceso completo o identificarte (si ya te has apuntado).
ille, illa, illud
V: Boadicea
7. Anno post Christum natum primo et sexagesimo Britanni rebellaverunt. Suetonius Paulinus, unus ex ducibus Neronis, quinti principis Romanorum, Britanniae tum praeerat.
Ille in Monam insulam penetravit, ubi magnum numerum Druidarum trucidavit, et fana eorum vastavit. Sed dum ille in Cambria abest, Iceni cum Cassis et Trinobantibus aliisque gentibus Britannicis se contra Romanos consociant.
Non mirum est si Britanni coloniam illam Camulodunum, ubi veterani illi Romani collocati erant, non amabant. Nam veterani eos omnibus iniuriis vexabant. Uxores liberosque eorum in servitutem deportabant. Viros ipsos ignavos et servos vocabant.
Oppidum iam viis et aedificiis Romanis ornaverunt, sed muris non firmaverant. Inter illa aedificia templum «Divi Claudii» erat; nam principem mortuum Romani pro deo adorabant. Et in illo templo simulacrum Victoriae collocatum erat.
8. Itaque Boadicea, regina illa audax Icenorum, inter ordines Britannicos in essedo suo equitans, Britannos suos ad rebellionem incitavit.
«Auscultate» inquit, «Iceni et Cassi; auscultate Coritani, Trinobantes! Di nostri nobis victoriam, illis cladem mortemque parant! Ecce, colonia Camulodunum defensoribus nudata est! Copiae Romanae in finibus Ordovicum longe absunt, ubi fana Druidarum vastant. Coloniam illam, ubi pauci tantum veterani cum uxoribus liberisque suis habitant, facile erit expugnare. Illos nulla patria ad virtutem incitat; nos patria et penates, nos libertas ad arma vocat. Atque di ipsi nobis omen victoriae et imperii dederunt. Nam simulacrum illud Victoriae praecipitaverunt. Et Druidae alia portenta nuntiant. Terrae adhuc ignotae Britannis aliquando subiectae erunt. Ubi Caesares numquam steterunt, ibi filii nostri vel filii filiorum imperitabant. Vos coloniam illam crudelem expugnate! Templum dei illius falsi cremate! Viros, feminas, liberos trucidate! Illud est consilium feminae. Num vos viri minus fortes eritis?».
9. Britanni ad arma volant. Coloniam Camulodunum expugnant; templum illud Claudii, ubi veterani se occultaverant, cremant.
Interea Suetonius ex insula Mona cum decem milibus virorum ad Tamesam properavit. Nam Londinium, quamquam nondum colonia Romana erat, tamen iam tum copia mercatorum et navigiorum celebre erat. Sic Tacitus in capite tertio et tricesimo libri quarti decimi Annalium affirmat.
Sed urbem ex clade servare non poterat. Britanni Londinium et Verulamium oppugnant, septuaginta milia Romanorum trucidant, ingentem praedam captant. Suetonius suos prope silvam collocaverat, et se ad proelium parabat. Britanni Romanos numero virorum multum superabant, et exspectatione victoriae triumpharunt.
Sed pauci illi Romani magnam victoriam reportaverunt; Britanni contra legiones Romanas stare non poterant, quia Romani eos pondere armorum et scientia belli multum superabant.
In illo proelio Romani octoginta milia virorum et feminarum trucidaverunt; nam Britanni feminas suas in vehiculis apportaverunt, proelii spectandi causa. Boadicea ipsa se morti dedit.
🔒
Este contenido está disponible solo para miembros.
Puedes apuntarte a los cursos para un acceso completo o identificarte (si ya te has apuntado).
hic, haec, hoc
VI: Britannia pacata
10. Hic fuit finis rebellionis Boadiceae. Sed Romani nondum totam insulam paraverant. Nam Britannia provincia turbulenta erat, ut Tacitus affirmat; et Britanni occidentales et septentrionales victoriam Romanorum adhuc retardant.
Totam insulam pacare consilium erat Vespasiani, noni principis Romanorum. Itaque anno duodeoctogesimo post Christum natum Iulio Agricolae summum imperium legionum Britannicarum mandavit.
Huius viri clari vitam Tacitus narravit. Uxor Taciti filia Agricolae erat. Hunc virum Tacitus magnopere amabat, et memoriam eius monumento pulchro consecravit: monumentum est liber ille de vita eius. Vir iustus, humanus, clemens erat, si testimonium Taciti verum est.
11. Primo anno imperii sui Agricola in Cambria bellavit, ubi magnam victoriam ab Ordovicibus reportavit. Hanc gentem fere totam trucidavit, si Tacitus vera affirmat. Tum insulam Monam occupavit. Naves ei deerant; sed sub signis Romanis nonnullae cohortes Batavorum militabant. Hi periti erant natandi, et trans fretum nataverunt.
Tertio anno Agricola contra Brigantes aliasque gentes septentrionales Britanniae bellavit. Sexto anno classem comparavit. Dum haec oram maritimam Caledoniae explorat, ipse cum copiis pedestribus et equestribus per Devam et Luguvallium in Caledoniam usque ad Clotam et Bodotriam penetrat. Totam regionem castellis firmat.
Sed Caledonii trans Clotam et Bodotriam, velut in alteram insulam, se congregant. Proximo anno Romani in partes interiores Caledoniae penetrant. Ibi, prope Montem Graupium, dux Caledonius, Galgacus vel Calgacus nomine, suos ad proelium his verbis incitat.
12. «Haec pugna, ut spero, causa libertatis perpetuae totae Britanniae erit. Nobis Caledonibus servitus adhuc ignota est. Hi montes, hae silvae, haec maria nobis libertatem dederunt. Sed nunc in hunc angulum remotum Britanniae Romani penetraverunt. Adsunt, velut lupi saevi; nec Oriens nec Occidens eos satiavit. Ne mare quidem nostrum a periculo classis Romanae tutum est. Terra marique hanc insulam oppugnant. Itaque nullam veniam exspectate, si illi in hoc proelio victoriam reportaverint. Vos ipsos et uxores liberosque vestros trucidabunt vel in servitutem deportabunt; et cum totam terram vastaverint, solitudinem pacem vocabunt. Sed nondum «pacata» est haec Caledonia. Iceni et Trinobantes coloniam Romanam expugnaverunt et cremaverunt. Femina facinoris illius praeclari dux erat. Num vos, viri Caledonii, minus fortes eritis? Hodie pacem illam Romanam a vobis ipsis et uxoribus liberisque vestris propulsate. Patria ipsa vos ad pugnam et victoriam vocat!»
13. Interea Agricola quoque suos in hunc modum ad proelium incitat. «Hic septimus est annus, milites, postquam Ordovices debellavistis. Hodie a Caledonibus victoriam reportate. Hi se in silvis montibusque suis adhuc occultaverunt; hos homines ignavos facile in fugam dabitis».
Et signum pugnandi dedit. Tres legiones Romanae et undecim milia auxiliorum in campo lato stabant: Caledones in collibus suos collocaverant. Primo Caledones missilia Romanorum vitabant. Et ipsi multa missilia in Romanos iactabant. Sed tandem cohortes illae Batavorum ad colles appropinquaverunt, et Caledones ex loco propulsaverunt. Nam hi iustum proelium tolerare non poterant.
Interea equites auxiliorum eos velut indagine circumdederunt. Decem milia trucidaverunt vel vulneraverunt. Nonnulli ex Caledonibus uxores liberosque suos ipsi morti dederunt. Nox finis fuit trucidationis. Postridie atrox spectaculum erat: corpora inhumata, casae crematae, silentium, solitudo.
Grados de los adjetivos
VII: Pax Romana
14. Postquam hoc caput in vita Agricolae lectitavimus, patruus meus «Haec narrat Tacitus ipse» inquit: «sed si testimonium eius verum est, nullus victor Romanus humanior, nullus clementior fuit quam Iulius Agricola. Nulla autem provincia turbulentior fuerat quam Britannia. Nulli hostes Romanorum fortiores, nulli audaciores fuerant quam Britanni et Caledones et gentes Cambriae.
»Quis ex omnibus Romanis se iustiorem in hostes debellatos praestitit, quis clementiorem, quis minus saevum et crudelem, quam Agricola? Sed quid inhumanius, quid saevius est quam bellum? Atque nulli hostes in bello crudeliores fuerunt quam Romani. Nihil minus clemens erat quam hostes debellatos in servitutem deportare. Nam mors pulchra minus misera est quam servitus. Omnibus hominibus vita cara est; sed viris liberis libertas carior est quam vita. Atque nulli homines unquam acriores defensores libertatis suae fuerunt quam Britanni. Nihil pulchrius existimabant quam libertatem, nihil miserius quam servitutem».
15. «Omnia bella saeva et inhumana sunt. Omnium autem bellorum saevissima et inhumanissima fuerunt bella illa temporibus antiquis contra gentes barbaras pugnata. Romani hostes crudelissimi plerumque fuerunt. Sed quid utilius fuit toti orbi terrarum quam imperium Romanum? Et imperio Romano nullum maius periculum erat quam rebelliones populorum barbarorum.
»Pax illa Romana etiam populis subiectis utilissima fuit. Homines feros et inhumanos a studio bellandi ad vitam humaniorem et ad litteras, artes, scientias revocavit. Romani Britanniam viis optimis et aedificiis pulcherrimis celeberrimisque, templis, basilicis, foris, villis, ludis litterariis, ornaverunt. In ludis litterariis filii principum Britannicorum linguae Latinae operam dabant. Itaque Britanni iram iniuriasque suas paulatim oblivioni dabant.
»Libertatis suae defensores fortissimi et acerrimi fuerant. Sed tributum Romanum tolerabant, si iniuriae aberant. Multae hodie exstant in Britannia reliquiae aedificiorum illorum Romanorum. Callevae Atrebatum reliquias pulcherrimas basilicae, fori, templi, amphitheatri, balnearum, murorum spectavi; et in insula Vecti exstant pavimenta tessellata villae Romanae, primo saeculo post Christum natum aedificatae. Sed iam ante tempora Agricolae nonnullae ex gentibus Britannicis mediocriter humanae fuerant. Incolas Cantii Caesar in libro quinto Belli Gallici ‘omnium Britannorum humanissimos’ vocat».
16. Medius erat mensis September cum patruus meus haec de Britannia Romana explicavit. Marcus et Alexander tum aderant; nam pridie Dubris adventaverant et apud nos pernoctaverant. Et patruo meo necesse erat eis de rebellione Galgaci et Caledonum narrare. Nam historia patriae suae magnopere delectantur.
Tum ille «Nonne recte» inquit «Agricola a Tacito laudatur? Nam ab aliis imperatoribus Romanis oppida expugnabantur, agri vastabuntur, nationes barbarae debellabantur; sed Agricola Britannos non solum debellavit sed etiam ad vitam humaniorem revocavit». Et Alexander «Magnopere delector» inquit «si victor iustus et clemens fuit. Sed num hic vir omnia illa aedificia Romana aedificavit?» Et ille «Britannia per quattuor saecula aedificiis Romanis ornabatur. Multae ex illis reliquiis posterioris aetatis sunt».
17. Tum Marcus «Num filii principum Britannicorum studio linguae Latinae delectabantur?» inquit.
Et ille «Filii Britannorum antiquorum animo acri et impigro erant; linguae Latinae libenter operam dabant. Agricola eos aptiores esse ad studia litterarum affirmabat quam Gallorum pueros. Et Martialis, poeta Romanus illius aetatis, Britannos carmina sua cantavisse affirmat. Vos hodierni pila et folle delectamini».
Et ego «Nonne tu ipse, patrue mi patruissime, corporis certaminibus delectaris? Magna est scientia pilam dextra laevaque captare».
Et ille «Adulescentulus» inquit «illa scientia satis delectabar; cum senex fuero, fortasse non delectabor».
Nos cachinnamus; nam patruus meus ludo trigonali magnopere delectatur. «Tu, mi patrue, huius ludi peritissimus es:
Nec tibi mobilitas minor est, si forte volantem
Aut geminare pilam iuvat aut revocare cadentem
ut est apud poetam Romanum. Mutato nomine de te, patrue, fabula narratur».
Preguntas y exclamaciones
VIII: Castellum Rutupinum
18. Postridie inter ientaculum amita mea «Caelum hodie serenissimum est» inquit: «cur non Rutupias hodie ambulatis?».
Et ego «Cur non tu quoque, amita, et Lydia nobiscum ambulatis?».
«Nimis longa est via» inquit.
Sed patruus meus «Vehiculo commeare potestis. Quota hora nunc est?».
Et illa «Nondum tertia hora est».
Tum ille «Quinta hora in viam vos date: ante nos Rutupias adventabitis. Cum ruinas castelli spectaverimus, omnes in vehiculo una domum properabimus».
Tum Lydia «Quantopere delectabor si ruinas Castelli Rutupini aliquando spectare potero!».
Et amitae meae propositum gratissimum erat. «Sed nonne melius erit» inquit «in castello cenare? Nam sic non necesse erit domum festinare».
Tum nos pueri exclamavimus: «Euge, optime! Prandium nobiscum portabimus; post prandium ruinas castelli visitabimus. Deinde in castello cenabimus. Sic erit!».
Et amita mea «Quando in viam vos dabitis?» inquit.
Et nos «Statim sine mora» inquimus.
qui, quae, quod y quis, quid en preguntas
19. Inter viam Marcus patruum meum de victoria illa ab Caledonibus reportata interrogavit.
Marcus.— Quis fuit ille Galgacus? Num rex antiquus Scotorum fuit?
Patruus meus.— Nulli Scoti eo tempore in Caledonia erant. Nondum in Caledoniam migraverant.
Marcus.— Quid igitur erat nomen incolarum Caledoniae, si non Scoti erant?
Patruus.— Caledonia eo tempore a Pictis aliisque gentibus Caledoniis habitabatur.
Marcus.— Qui erant Picti?
Patruus.— Difficilis est quaestio. De origine Pictorum viri docti disputant.
Marcus.— Quo tempore Scoti in Caledoniam migraverunt?
Patruus.— Quinto saeculo post Christum natum.
Marcus.— Qua ex terra migraverunt?
Patruus.— Ex Hibernia eos in Caledoniam migravisse scriptores historici affirmant.
Marcus.— Quem igitur primum regem Scotorum fuisse affirmant?
Patruus.— Fergus primus rex Scotorum nominatur.
Marcus.— Cuius partis Caledoniae rex fuit?
Patruus.— Partis meridianae.
Marcus.— Itaque Galgacus fortasse Pictus fuit.
Patruus.— Fortasse; sed nihil de eo notum est.
qui, quae, quod en oraciones no interrogativas
20. Tum Alexander «Caledonia» inquit «ut spero, nunquam subiecta fuit Romanis: nam maiores mei ex Caledonia oriundi sunt».
Nos cachinnamus. Et patruus meus «Caledones per quattuor illa saecula saepe rebellaverunt, et Romanos bello vexaverunt. Itaque necesse fuit Hadriano, qui secundo saeculo post Christum natum princeps Romanorum fuit, magnum illud vallum inter Luguvallium et Pontem Aelium vel Segedunum aedificare; cuius reliquiae hodie spectantur. Et Antoninus Pius, qui post eum princeps fuit, alterum vallum in ipsa Caledonia inter Clotam et Bodotriam aedificavit: cui nomen hodiernum est Graham’s Dyke. Initio tertii saeculi Septimius Severus, quem Romani paucis annis ante principem creaverant, maximam expeditionem contra Caledones comparavit; postea autem ipse aegrotavit et Eburaci exspiravit. Quo anno quinquaginta milia Romanorum a Caledonibus trucidata fuisse narrantur».
Tum Alexander exclamat «Euge, optime! O, si! Sic omnes!».
21. Et patruus meus «Tune, Alexander» inquit «Pictus es?» Et ille «Scotus sum» inquit. Et patruus meus «Sed non Celtica origine es: nam nomen tuum et fratris tui Germanicum est. Picti et Scoti illi qui in Caledoniam migraverunt Celtae erant». Et ille «Nonne toti insulae nostrae nomen est Britanniae? Nonne omnes Britanni sumus?» Et patruus meus «Ita est» inquit; «nomen Britanniae a Britannis oriundum est. Sed nos ipsi ex multis et diversis nationibus oriundi sumus. Maxima pars Anglorum et Scotorum hodierornum Germanica origine sunt». Tum ego «Parentes mei» inquam «Celtica origine sunt; nam nomen nostrum Celticum est». Sed patruus meus «Tu, Antoni, in Africa Meridiana natus es; itaque Africanus es!» Et ego «Africa Meridiana pars imperii Britannici est; itaque Britannus sum». Et ille «Ita est» inquit; «ubi libertas, ibi patria est».
Presente, imperfecto, futuro activos de la segunda conjugación
22. Sed iam prope finem ambulationis nostrae eramus, cum Alexander «Ecce, Rutupias video!» inquit. Et castellum non procul aberat. Amita mea et Lydia, quae ante nos adventaverant, cum nos vident, «Salvete!» inquiunt; «gaudemus quod ad tempus adestis. Sed nonne fatigati estis?» Et patruus meus sic respondet: «Bene nos habemus. Sed nos non pigebit hic paulum sedere et prandio nos recreare. Hinc castellum in oculis habebimus. Videtisne ruinas? Ut aetas omnia delet!» Illae rident; nam revera fatigati eramus. Castellum Rutupinum, tertio saeculo a Romanis aedificatum, in promunturio litoris situm est. Hodie procul a mari iacet; sed temporibus Romanorum totus campus, qui nunc inter castellum et oram maritimam iacet, pars maris erat. Post prandium ad castellum ipsum ambulavimus. Ruinae praeclarae sunt. Pars murorum lateribus Romanis aedificata est; sed multis locis deleti sunt. Murus qui ad septentriones spectat quadringentos quadraginta pedes longus est, viginti vel triginta pedes altus. Sed quondam maiorem altitudinem habebat; nam fundamenta murorum alte sub terra iacent. In angulis murorum fundamenta turrium vides.
Cuarta declinación, y voz pasiva de la segunda conjugación
23. Temporibus antiquis portus celeber hic erat, cui nomen erat Portui Rutupino; naves ex Gallia in Britanniam navigantes ad hunc portum plerumque applicabantur. Nam omnium portuum Britannicorum hic optimus erat. Castellum in litore portus stabat. Intra muros castelli est area lata. In media area fundamentum aedificii antiqui vides, quod formam crucis habet. Hodie «Crux Sancti Augustini» vocatur, sed temporibus Romanis fundamentum phari erat, ut custos castelli affirmavit. Sub hac cruce est aedificium subterraneum, quattuor et quadraginta passus longum; quod intravimus. Cereos in manu tenebamus, quos custos dederat; nam locus obscurus erat. Ab hoc aedificio cuniculus, in formam quadratam excavatus, sub magnam partem areae pertinet. Dum per cuniculum ambulamus, amita mea «Cui erat usui hic cuniculus?» inquit. Et custos sic respondet: «Piget me quod de usu cuniculi nihil affirmare possum. Usui fortasse erat, si castellum obsidebatur: ecce puteus altus, ex quo aqua praeberi poterat». Postquam haec spectavimus, iterum circum muros ambulavimus. Dum ad dextrum cornu castelli stamus, patruus meus nobis reliquias amphitheatri Romani monstravit, quod non procul aberat. Magna multitudo nummorum Romanorum in castello servantur; ex quibus unum mihi custos venum dedit. Tum custodem valere iubemus, et ad cenam properamus.
Segunda conjugación: tema de perfecto, voz activa
IX: Angli et Saxones
24. Inter cenam nos pueri «Quis hoc castellum delevit?» inquimus. Et patruus meus «De fortuna castelli nihil constat» inquit; «aetas fortasse muros delevit. Sed vos mihi respondete. Cuius nomen hic praecipuo honore habetur?» Aqua haerebat: nihil habuimus respondere. Et amita mea «Nonne memoria tenetis?» inquit. Tum Lydia, quae librum de historia Anglica in manibus nuper habuerat, «Angli et Saxones» inquit «in hunc angulum Cantii cursum tenuerunt». Et ille «Verum est» inquit; «nam anno quadringentesimo quadragesimo nono Hengistus et Horsa ad insulam Tantiam, quae tum revera insula erat, naves suas applicaverunt. Locus ipse duo tantum vel tria milia passuum a castello Rutupino iacet». Tum illa «Nonne ab angulo Cantii Angli nomen suum habuerunt?» Nos pueri risimus. Sed amita mea «Sic nuper affirmavit vir doctus. Atque nomen ipsum Cantii nihil aliud significat quam promunturium vel angulum». Tum patruus meus «Sed Tacitus populum Germaniae Inferioris commemorat qui nomen habebat Anglorum; pars Sueborum erant». Et Lydia «Fortasse in angulo Germaniae habitabant» inquit. Et ille «In paeninsula Cimbrica revera habitasse affirmantur; et duo illa verba ‘angulus’ et ‘Cantium’ Germanica sunt».
25. Sed de Hengisto et Horsa» inquit «non cogitabam cum interrogavi. Quis alius vir clarus hic praecipuo honore habetur?» Aqua iterum haesit: nos nihil respondimus. Sed ille «Abhinc annos duos saecula tredecim fuerant, ex quo Sanctus Augustinus, nuntius verbi divini, cum parva manu ministrorum fidorum huc cursum tenuit. Nam anno quingentesimo nonagesimo septimo post Christum natum Gregorius Primus, pontifex Romanus, Augustinum notitiam Dei veri in Anglia docere iusserat. Itaque Augustinus ex Gallia in Britanniam navigavit, et navem suam ad insulam Tanatim applicavit. Eo tempore Aedilberctus rex Cantii erat, qui uxorem Christianam, nomine Berctam, habebat, filiam regis Francorum. Itaque rex Christianis benignus fuit, atque Duroverni, in capite regni sui, eis domum praebuit».
26. Tum amita mea: «Sed antequam rex Christianis domum praebuit, sermonem cum eis habuit, dum in clivo gramineo sedebant, unde urbem Durovernum procul videre poterant. Vel, ut non nulli libri historici affirmant, Christiani ad ipsos muros Castelli Rutupini navem suam applicaverant, et per fenestram castelli cum rege sermonem habuerunt. Nam eo tempore aqua portus Rutupini usque ad muros castelli pertinebat. Rex Christianis in hunc modum respondisse narratur. ‘Pulchra sunt verba et promissa vestra; sed nova sunt et incerta; nec deos antiquos, quos per multos annos ego et populus meus adoravimus, oblivioni dare possumus. Sed, quia ex terra peregrina huc cursum tenuistis, et in animo habetis ea docere quae vera esse existimatis, non prohibebo vos in regno meo manere et notitiam Dei vestri docere. Itaque domum vobis Duroverni praebebo.’ Et basilicam Sancti Martini eis dedit».
Perfecto, pluscuamperfecto y futuro perfecto de la voz pasiva
27. Tum nos «Christiani igitur fuerant in Britannia iam ante adventum Sancti Augustini?» inquimus. Et ille «Fuerant» inquit; «nam basilicae a Christianis Britannicis iam temporibus Romanis aedificatae erant, quarum reliquias vos Dubris vidistis et ego Callevae vidi. Post principatum Neronis multi Christiani in imperio Romano fuerunt; nam anno primo et sexagesimo post Christum natum Sanctus Paulus Romam captivus deportatus est. Et uxor illius Auli Plautii, qui iam aetate principis Claudii Britanniae praefuit, Christiana fuisse existimatur. Nam ‘superstitionis peregrinae’ accusata est. Nomen ei fuit Pomponiae Graecinae. Sed Angli et Saxones, qui multos deos adorabant, basilicas Christianas plerumque deleverunt. Basilica autem Sancti Martini, quae Duroverni erat, non omnino deleta erat. Durovernum igitur intraverunt nuntii illi verbi divini, crucem argenteam et simulacrum Christi in manibus tenentes, et carmen sacrum cantantes: ‘Iram tuam ab hac urbe et a domo tua sancta remove, o Deus; quia peccavimus: alleluia!’ Sic Beda, vir venerabilis, narrat».
Quinta declinación
28. Et amita mea: «Cur non illud in memoriam revocas, quod animum pontificis illius Gregorii misericordia Anglorum commoverat? Nam multis annis ante in foro Romano quondam fuit, cum pueros nonnullos facie pulchra, oculis caeruleis, capillis flavis vidit. Misericordia commotus est: nam illi pueri servi erant et venum dabantur. Itaque mercatores, quorum in manu pueri erant, sic interrogavit: «Quae est patria eorum?» inquit. Et mercatores «Ex Anglia sunt» inquiunt, «cuius incolae huius faciei sunt». Tum Gregorius «Num Christiani sunt?» «Non sunt» inquiunt. Et ille «Heu!» inquit; «quam pulchra est facies eorum quos Rex Tenebrarum ministros habet!» Deinde alia interrogavit: «Quid est nomen gentis eorum?» inquit. Responderunt eos esse Anglos. Et ille «Recte!» inquit; «nam angelicam faciem habent: non Anglos sed Angelos eos vocari oportet. Sed quid est nomen illius partis Angliae in qua habitabant?» «Deira vocatur, quae pars Northumbriae est» inquiunt. Sed ille «Recte!» inquit; «Nam de ira Dei ad fidem revocandi sunt». Postremo «Quis est rex illius partis Angliae?» inquit. «Aella vocatur» inquiunt. Tum «Alleluia!» inquit; «nam dies adventat cum carmen omnium carminum optimum in Anglia cantabitur!»
29. Sed finis diei illius belli iam adventabat, et necesse erat domum properare. Intra semihoram vehiculum paratum erat, et in viam nos dedimus. Dum in vehiculo sedebamus, muros castelli luna plena illustratos vidimus. Pulchrum erat spectaculum. Mox domi eramus. Nos pueri longo die fatigati et semisomni eramus. «Non pigebit vos» inquit amita mea «ad lectum properare». Ea nocte Marcus et Alexander apud nos manserunt. Postridie Dubras redambulaverunt.
30. Hodie iam quinque dies post Idus Septembres elapsi sunt, et dies ille ater appropinquat qui ultimus feriarum erit. Omnium dierum ille tristissimus est qui finis est feriarum. Nam triste est verbum «vale», cum scholae instant. Intra paucos dies patruum meum et amitam meam et Lydiam valere iubebo. Quam bellae fuerunt feriae a mane usque ad vesperum! Quae mutatio rerum instat! Pauci erunt dies feriati, multi profesti.
Vocabulario
🔒
Este contenido está disponible solo para miembros.
Puedes apuntarte a los cursos para un acceso completo o identificarte (si ya te has apuntado).
Fuente del texto
Pro patria: A Latin story for beginners, being a sequel to «Ora maritima», with grammar and exercises, de Edward Adolph Sonnenschein, es una obra en dominio público. El documento está disponible en Archive.org.
Deja un comentario
Lo siento, debes estar conectado para publicar un comentario.